This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Sed certum habeo, P. Silvine, iamdudum te tacitum requirere cuius generis sit ista fecunda vitis, quam nos tam accurate describimus, anne 7 de his aliqua significetur, quae vulgo nunc8 habentur feracissimae. Plurimi namque Bituricam, multi Spioniam, quidam Basilicam, non nulli Arcelacam [2] laudibus efferunt. Nos quoque 1haec genera testimonio nostro non fraudamus,2sunt enim largissimi vim; sed proposuimus docere vineas eius modi conserere, quae nec minus uberes fructus praedictis generibus adferant, et sint pretiosi saporis, velut 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 [p. 272] Aminei, vel certe non procul ab eo gustu. Cui nostrae sententiae scio paene omnium agricolarum diversam esse opinionem, quae de Amineis inveterata longo iam tempore convaluit, tamquam [3] natali 13et ingenita sterilitate laborantibus: quo magis nobis ex alto repetita compluribus exemplis firmanda ratio est, quae desidia nec minus imprudentia colonorum damnata, et velut ignorantiae tenebris occaecata luce veritatis caruit. Quare non intempestivum est nos ad ea praeverti, quae videntur hunc publicum errorem corrigere posse.14
3 non una] naturae SA.
4 plurium Ald., Schn.: plurimis SAa, Gesn.: pluribus cM.
5 desiderat a.
6 signiferi per eosdem] signifer eosdem SA: signi per eosdem acM.
7 coeperat A, et vulgo ante Schn.
8 graec. om. spat, relict. acM, deinde id est (in abbr.) reversionem vocant a.
9 ac ne A, Ald., Gesn.: ne a.
10 non cM, Ald., Gesn.
11 efferunt. Nos quoque om. SA.
12 sic acM: non fraudamus om. SA: non fraudamus testimonio nostro vulgo.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.